Testo O Ignis Spiritus

Testo O Ignis Spiritus

O ignis spiritus paracliti, vita vite omnis creature, sanctus es vivificando formas Sanctus es unguendo periculose fractos: sanctus es tergendo fetida vulnera. O spiraculum sanctitatis, o ignis caritatis, o dulcis gustus in pectoribus et infusio cordium in bono odore virtutum. O fons purissimus, in quo consideratur quod Deus alienos colligit et perditos requirit. O lorica vite et spes compaginis membrorum omnium, et o cingulum honestatis salva beatos. Custodi eos qui carcerati sunt ab inimico, et solve ligatos quos divina vis salvare vult. O iter fortissimum quo penetravit omnia; in altissimis et in terrenis et in omnibus abyssis tu omnes componis et colligis. De te nubes fluunt, ether volat, lapides humorem habent, aque rivulos educunt, et terra viriditatem sudat. Tu etiam semper educis doctos per inspirationem sapiente letificos. Unde laus tibi sit qui es sonus lauudus, et gaudium viter, spes et honor fortissimus dans premia luics.
Testi Hildegard von Bingen